

Liber Exodus*
Caput 24: Versus 13
Surrexerunt Moyses et Josue.[AUG., quaest. 103 in Exod.]Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est.[BED.]Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christusnon venit legem solvere, sed adimplere[Matth. 5.]. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quae scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quaeritur, invenitur. Unde Joan. 5:Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi.[BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2.]Aaronmons fortitudinis,Hurignisvellumen,etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.